monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 12 > Iudices, 15 > 19 > 5 > 40 > Isaias, 51 > Psalmi, 40 > sectio 21 > Praefatio.


Praefatio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Decedente, atque immo potius pereunte ab urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererentur vel recte, vel improbe, ac feritas gentium desaeviret, regum furor acueretur, Ecclesiae impugnarentur ab haereticis, a catholicis tegerentur, ferveret Christi fides in plurimis, refrigesceret in nonnullis, ipsae quoque ecclesiae vel ditarentur a devotis, vel nudarentur a perfidis: nec reperiri posset quisquam peritus in arte dialectica grammaticus, qui haec aut stylo prosaico, aut metrico depingeret versu. 2  Ingemiscebant saepius plerique, dicentes: Vae diebus nostris, quia periit studium litterarum a nobis, nec reperitur in populis, qui gesta praesentia promulgare possit in paginis. 3  Ista etenim atque his similia iugiter intuens dici, pro commemoratione praeteritorum, ut notitiam attingerent venientium, etsi inculto affatu, nequivi tamen obtegere vel certamina flagitiosorum, vel vitam recte viventium. 4  Et praesertim his illicitus stimulis, quod a nostris fari plerumque miratus sum, quia philosophantem rhetorem intelligunt pauci, loquentem rusticum multi; libuit etiam animo, ut pro supputatione annorum ab ipso mundi principio libri primi poneretur initium: cuius capitula deorsum subieci.